라틴어 문장 검색

Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 6:1)
neque enim paterentur nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:11)
— Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, — Auri sacra fames, et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:4)
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:3)
de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 9:1)
ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 1 7:7)
cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 3:2)
Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:4)
multa enim e corpore existunt, quae acuant mentem, multa, quae obtundant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:5)
Me praedia materna parum commode tractant, delectant tamen ut materna, et alioqui longa patientia occallui.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 2:1)
osque meum sensi pando occallescere rostro, colla tumere toris, et qua modo pocula parte sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci, cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:6)
ne me obtundas de hac re saepius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 253)
Obtundis, tametsi intellego.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 252)
rogitando obtundat, enecet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 512)

SEARCH

MENU NAVIGATION