라틴어 문장 검색

At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:9)
ejus, si qua erat, porositate oleo obturata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:11)
Aerem per foramen exuctione forti attraximus, et statim digito foramen illud obturavimus, et ovum in aquam immersimus, et dein digitum removimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:3)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
aqua non subintrat rimas minores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:11)
Aqua per rimam perforationis talis effluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:11)
quod si minor fuerit rima, succumbit, et vincit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:13)
Quod si postulet res ut corpora demittantur ad fundum aquarum, veluti intra fluvios aut mare, neque tamen aquas tangant, nec in vasibus obturatis concludantur, sed aere tantum circumdentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:18)
quemadmodum et aqua exire recusat per rimam minusculam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:17)
deinde debuerant ova illa manere ita obturata per nonnullos dies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:23)
Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur, atque ubi res tam provide tractantur ut nullum malum ita peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:6)
Quatenus vero ad consilia quos diximus cabinettos, in illos diverbium illud competit, plenus rimarum sum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:5)
Attamen certum licet sit non caret rimis suis secretis, siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:19)
"More iuuentutis comes olim furta secutis, Per radium lunae tute, quasi tramite fune Qualibet a rima tecti ducebar ad ima;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:4)
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit, Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper, Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat, Testiculos rima concluserat eius in ima.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION