라틴어 문장 검색

at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter deflevimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:7)
quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:2)
per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:5)
nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt illius et nomen dulce obversatur ad auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:3)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem, duroque admisit gaudia vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:28)
letum horrificum volunt Iovem non esse mortis auctorem, sed posse mortis genere vel prodesse vel obesse mortalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8511)
"Diana interim est alte succincta venatrix, et Ephesia mammis multis et uberibus extructa, et Trivia trinis capitibus et multis manibus horrifica."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:18)
quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur - sed si eum ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas et recta ratio mihi obversetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:6)
' obversentur species honestae animo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:2)
Jam patet horrificis quae sit via flexa Cometis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:6)
Obversabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:1)
Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 4:2)
Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:1)
nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION