라틴어 문장 검색

constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait purpureo adopertus amictu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2887)
rursum de purpura purpureo velare comas adopertus amictu, item velati lino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1697)
A/dest, adest fax obvoluta sanguine atque incendio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 98:2)
adest, adest fax obvoluta sanguine atque incendio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 98:2)
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:3)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster concitat, aut posita sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권41)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:1)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos, adopertaque vultum pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:1)
furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:4)
Inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem tendit ad incurvo munitos aggere portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:4)
non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit, regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION