라틴어 문장 검색

Et iuxta terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
시메온의 경계에 잇닿아 동쪽에서 서쪽까지는 이사카르를 위한 한몫이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 48장25)
Et iuxta terminum Issachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
이사카르의 경계에 잇닿아 동쪽에서 서쪽까지는 즈불룬을 위한 한몫이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 48장26)
Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
사천오백 암마 되는 서쪽에도 대문이 셋 있는데, 하나는 가드 대문, 하나는 아세르 대문, 하나는 납탈리 대문이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 48장34)
eum Cherusci fugam simulantes in planitiem saltibus circumiectam traxere:
그를 Cherusci들은 퇴각 흉내로 숲으로 둘러싸인 평원으로 이끌었다: (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장5)
Et dominae portae meridianae ianuis semper morantur apertis et ostii semper reperiuntur in limine, sicut et dominae occidentalis portae, sed ipsae extra ipsius limina portae semper reperiuntur vagantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 14:4)
Quae vero locum sibi portae vindicant occidentalis, sunt illae mulieres communes quae neminem reiiciunt sed omnes indifferenter admittunt et universorum sunt expositae voluptati.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:3)
Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas usque pervenire non potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:6)
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:2)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION