라틴어 문장 검색

Ibi quoque Sarraceni in virtute sua confidentes et ab urbe Sidone euntes, lacessere praesumebant exercitum, caesis peregrinis in urbis hujus regione victum et necessaria quaerentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:3)
Unde plateae totius civitatis Jerusalem corporibus exstinctis virorum et mulierum lacerisque membris infantium adeo stratae et opertae fuisse referuntur, ut non solum in vicis, soliis et palatiis, sed etiam in locis desertae solitudinis copia occisorum reperiretur innumerabilis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:8)
Cives vero exsurgentes, et in campis Ascalonis festinantes, tentoria, aurum et argentum et multa pretiosa spolia occisorum gentilium, quae rex suique paucissimi deferre nequiverant, asinorum et camelorum vehiculo in civitatem Joppen attulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:7)
Sanguine vero occisorum tota via defluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:2)
Sed ex Baldewini societate plurimi caesi et exsuperati sunt, ac plures capti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:2)
Sed vim tantorum non valentes sufferre Christiani, vix ad aridam et nequaquam ad portum fugam inierunt, tribus suorum navibus superatis et captis, ac universis in ea repertis caesis et decollatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:6)
- Gervasius, suis in bello caesis, vivus capitur, rege Baldewino multum moerente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 107:2)
Adfuit et princeps civitatis Tripolis, non minus animo consternatus, quoniam sic a [0702B] Turcis castra regis caesa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:2)
Accepta rex hac auri massa, Ptolemaidem rediit, pro anima Godefridi et pro animabus caeterorum occisorum eleemosynas fieri constituens et plurimas missarum celebrationes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:7)
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:2)
pars caesi, pars fugati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장2)
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 31:1)
Eisdem diebus, exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas, concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:1)
Iuthungi, gens Alamannica, in Raetiis quas populabantur, a Romanis caesi fugatique.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 6장1)
Uno ictu caesi complures, paulo ante homines promiscae strages cadaverum cernebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION