라틴어 문장 검색

modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum periculo retineri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 645:2)
palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 536:1)
itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta atque inde ad castra Postumi perrectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 651:1)
auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 574:1)
Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum duobus consulibus exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 651:1)
nuntius Cannensis victoriae Mago Carthaginem missus anulos aureos corporibus occisorum detractos in vestibulo curiae effudit, quos excessisse modii mensuram traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 2)
Trebia, Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 589:3)
cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 654:2)
Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 429:1)
age, mi Achilles, fiat quod te oro, serva illam pulchram pulchre, exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2165)

SEARCH

MENU NAVIGATION