라틴어 문장 검색

Qui paulatim eruditiores facti processu temporis ad nocendum, per clandestinos versutosque rumigerulos, compertis leviter addere quaedam male suetos, falsa et placentia sibi discentes, affectati regni vel artium nefandarum calumnias insontibus affigebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 2:2)
Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctes - luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente - nauticos observabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:1)
eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 1:2)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:2)
suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:2)
Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 23:1)
aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis, terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari, Europaeo orbe spatiosior insula, et in Crisaeo sinu Helice et Bura, et in Ciminia Italiae parte, oppidum Saccumum, ad Erebi profundos hiatus abactae, aeternis tenebris occultantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 13:4)
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 5:1)
Potentes olim ac nobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 18:1)
Incitante itaque fervore certaminum, fructuque vincendi, consurrectum est in perniciem eorum qui deseruerant proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 13:1)
Hocque observato, eos vino oppresses et somno, viginti milia fere Persarum, Tamsapore et Nohodare ductantibus, nullo prospiciente transgressa, post tumulos celsos vicinos Amidae, occultabantur armata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 3:1)
Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 5:1)
Ad summam tum sol occultatur, splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus, paril1 comitatu obtinentes circulos proprios, salvaque ratione altitudinis interiectae, iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quas ἀναβιβάζοντασ et καταβιβάζοντασ ἐκλειπτικου`σ συνδέσμουσ (coagmenta videlicet defectiva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 4:1)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION