라틴어 문장 검색

Capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris vel spargat neglegentia vel componat industria.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:3)
Abripui vel potius subripui et quodam modo furatus sum memet ipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quam diu in Christo non tenebam.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:1)
Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:4)
Si cum alio sub conditione negotieris, prima velut occupatio aut possessio votorum in praecipuis numeranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:13)
Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.
(카이사르, 아프리카 전기 46:5)
Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se + VIII + veteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito in convallibus latentes [ex] levi armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:1)
Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:4)
Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 22:8)
Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:7)
vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장6)
Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장2)
Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장22)
sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장91)
Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 4:2)
sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION