라틴어 문장 검색

atque ita apta illi pax est et secura tranquillitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:30)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)
Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
sed magis tranquillitatem cordis, et animi serenitatem placidus servato;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:23)
ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas, et fructum ex ea capias, nec sustineas in ea Chananaeos, hoc est, turbidos sensus recurrere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:2)
Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 4:1)
Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumere commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 8:1)
Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:3)
Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit, aut administratio venundata, nisi inter imperandi exordia, ut solent occupationis spe impune quaedam sceleste committi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 3:1)
habebat tranquillitas magna ex omniumque parte pacis gratia;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 92)
Imperator vero in diversis occupationibus usque ad Kal. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:1)
Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION