라틴어 문장 검색

occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장2)
Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 18:1)
Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:2)
Bonorum publicatio, et majestatis imminutae crimina multa, animo turbato occursabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.46)
cum est Lucilius aususprimus in hunc operis conponere carmina moremdetrahere et pellem, nitidus qua quisque per oracederet, introrsum turpis:
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장42)
fit uti pars inde animai eliciatur et introrsum pars abdita cedat, pars etiam distracta per artus non queat esse coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:7)
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:3)
Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus fugientis introrsum animae virtute deserti laxeant vincula quibus retrimenta usque ad digestionis oportunitatem continebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 9:1)
Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum minari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:1)
nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2426)
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat:
(페르시우스, 풍자, satire 26)
statim omnia ac paene pariter ad manum, sensus reconditi occursant, verba - sed qualia!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:4)
Occursant animo mea mortalitas mea scripta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:2)
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION