라틴어 문장 검색

velut arbiter alni, nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion, exiguo clavi flexu declinat aquarum verbera, nunc recta, nunc obliquante carina callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:150)
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장10)
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장1)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
spectabatur occursante populo compositus ore et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장7)
primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장5)
insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 2:1)
occursantes domini iuxta coniuges et liberos securitate pacis et belli malo circumveniebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장7)
ceterum ea ubique formido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Suetonius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus percrebruerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장6)
occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장2)
Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 18:1)
Bonorum publicatio, et majestatis imminutae crimina multa, animo turbato occursabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.46)
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
vastos obliquent flumina fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:71)
et flexo navita cornu Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens Suppara velorum perituras colligit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION