라틴어 문장 검색

neque enim cantare sub antro Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII18)
sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:3)
Colitur etiam apud Lacedaemonios simulachrum Liberi patris hasta insigne, non thyrso:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:1)
sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:2)
Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis, Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII1)
tibi sumere thyrsos sumebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3901)
'caulem' autem medium fruticem, qui vulgo thyrsus dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4135)
unde Iuvenalis "oculosque in fine trementes", Persius "patranti fractus ocello".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 86)
et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 2113)
cur ocellos Italiae, villulas meas, non video?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:2)
"scilicet haec populo pexusque togaque recenti et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur mobile conlueris, patranti fractus ocello."
(페르시우스, 풍자, satire 117)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 835)

SEARCH

MENU NAVIGATION