라틴어 문장 검색

utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:2)
ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:4)
Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:4)
Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:5)
Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 10:3)
Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:4)
Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,in quo sunt scripula CCXXXXVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 12:4)
Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:3)
Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:4)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
Vel si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 6:1)
itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:3)
sat autem erit pondo quadragena singulis dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:3)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION