라틴어 문장 검색

quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:36)
Speculum mentis est facies et taciti oculi cordis fatentur arcana.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:13)
Quodsi signa ducem numquam fallentia vestrum Conspicio, faciesque truces, oculosque minaces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:42)
quae versat oculos alia nunc facies meos?
(세네카, 아가멤논 13:16)
Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:1)
Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:12)
Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Non, tibi si facies animum dat et omina regni - O facies oculos nata tenere meos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 178)
Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie caenoso pigmento delita et oculis obunctis graphice prodeunt;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:1)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
Tamen omnia passo Postquam clara dies Pharsalica damna retexit, Nulla loci facies revocat feralibus arvis Haerentes oculos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:38)
vidit ut clarum diem et pura nitidi spatia conspexit poli, [oborta nox est, lumina in terram dedit ] compressit oculos et diem invisum expulit faciemque retro flexit atque omni petit cervice terram;
(세네카, Hercules Furens 12:29)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
"sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:64)
Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides, quae si oculis cerneretur, mirabiles amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION