라틴어 문장 검색

Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:3)
Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram aptum inveniretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 14:1)
Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:5)
tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 10:2)
Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 10:1)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
"status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti et omnes ceteri sensus velut in arce compositi."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:31)
animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:3)
Canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:21)
ubi terra recessit longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus, dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:3)
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:1)
uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:5)
malis domanda est et gravi semper iugo premenda, ne quid simile temptare audeat contraque sanctos coniugis vultus meae attollere oculos:
(세네카, 옥타비아 12:26)
necdum prima nova lanugine vertitur aetas, tranquillaeque faces oculis et plurima vultu mater inest:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권74)
Uxor vero illius quia multum prae honestate vultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION