라틴어 문장 검색

113. Ceterum, homines haud credere amplius videntur in felix futurum tempus, non confidunt caece crastinum diem futurum meliorem, initium sumendo ab hodiernis mundi condicionibus praesentibusque technicae facultatibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:1)
Conscii sunt scientiae artisque technicae progressum idem non esse ac humani generis historiaeque progressum, et perspiciunt alias esse vias fundamentales ad futurum felix aevum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:2)
Si architectura animum cuiusdam aetatis reddit, ingentes structurae et domus ordinatim dispositae spiritum artis technicae globalizatae exprimunt, in qua permanens rerum confectarum novitas cum gravi taedio coniungitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:6)
115. Anthropocentrismus modernus, praeter opinationem, technicam rationem collocavit denique supra realitatem, quoniam hic homo “naturam iam non percipit tamquam validam normam, nec tamquam vivens refugium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 153:1)
Non datur oecologia sine congrua anthropologia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:4)
124. In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem exercens explanatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:1)
Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius incongruentem aut immoderatam applicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:2)
Aequabiliter, cum technica non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:4)
Sicut hoc in capite animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter poterit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:5)
INTEGRA OECOLOGIA
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 179:1)
137. Eo quod omnia inter se arte coniunguntur nec non quaestiones nostrae aetatis visionem postulant quae omnes aspectus mundani discriminis consideret, quasdam nunc proponimus de diversis aspectibus oecologiae integrae sententias quae liquido rationes humanas socialesque amplectatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 180:1)
I. OECOLOGIA AMBITALIS, OECONOMICA ET SOCIALIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 181:1)
138. Oecologia vincula inter animantia perscrutatur et ambitum in quo crescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:1)
Hanc ob rem necessaria est oecologia oeconomica, apta ad realitatem ampliore modo considerandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:2)
Ad hanc significationem, oecologia socialis est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem transeuntes et Nationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION