라틴어 문장 검색

69. Dum recte rebus uti possumus, ad agnoscendum vocamur cetera viventia coram Deo sua ex natura valere atque “ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant”, cum “laetetur Dominus in operibus suis” (Ps 104,31).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:1)
Quin immo caduca vita illius qui inanior est amatur, atque paucis illis exsistentiae momentis eum suo affectu Ipse complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:10)
“Omnem creaturam percipere, suae exsistentiae canentem hymnum, laetanter est vivere in Dei amore ac spe”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:6)
“Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:10)
Si id non facimus, conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:3)
Nota est dignum maiorem eius vitae partem hoc munere esse peractam, in modica quadam exsistentia, nulla admiratione affecta:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:11)
105. Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”, proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:1)
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:1)
Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:2)
Res nummaria realem oeconomiam demergit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:3)
In quibusdam coetibus asseritur hodiernam oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri utique per mercati augmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:5)
Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae progressione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:6)
Vita fit se tradere circumstantiis pendentibus a technica, quae consideratur veluti primum subsidium ad exsistentiam interpretandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:7)
Si homo declarat se autonomum esse a realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur, quoniam “potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei locum succedit sicque naturae concitat seditionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:4)
“Sinamus ut invisibiles mercatus vires oeconomiam regant, quia eorum impulsus in societatem et naturam sunt damna quae vitari nequeunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION