라틴어 문장 검색

Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)
Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris euentus fiduciam surgere.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 3:2)
"at cum summotus lunaribus incrementis ipse Garunna suos in dorsa recolligit aestus, praecipiti fluctu raptim redit atque videtur in fontem iam non refluus sed defluus ire."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem58)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:4)
"Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION