라틴어 문장 검색

Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.
베드로가 줄곧 문을 두드리자 사람들이 문을 열어 그를 보고서는 깜짝 놀랐다. (불가타 성경, 사도행전, 12장16)
In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:6)
Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:30)
Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:45)
Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:3)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 13:1)
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 5:1)
Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:1)
Quo viso Iulianus obstipuit, et Ego inquit non rationalem iussi, sed tonsorem acciri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 9:2)
Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine parsimonia ruebat in ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 10:2)
Obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 12:2)
addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 17:2)
Negant antiquitatum ignari, tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:1)
sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt.
(아풀레이우스, 변명 48:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION