라틴어 문장 검색

ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
insitae autem cum summe perierint, oleastri truncus remanet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3124)
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 15)
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 88)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
quippe notam linguae bacis oleaster amaris exhibet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:7)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)
non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1032)
ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro truncus et externi vestitur cortice libri, iam miserere tui.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3109)
fundit opes ager ingenuas, dives aristiferae segetis, hic ubi vitea pampineo bracchia palmite luxuriant, pacis alumna ubi baca viret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum13)
nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis, Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:2)
deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:9)
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:1)
Liber pampineas invidit collibus umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS38)

SEARCH

MENU NAVIGATION