라틴어 문장 검색

Haec miracula ceteri vectores pavidi stupent, solus non trepidus Petrus agnoscit Dominum poli terraeque et maris invii, cuius omnipotentiae est plantis aequora subdere.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr3)
EGERE L. ATTILIUS PRAENESTINUS, MINUTIUS PROTHIMUS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act introduction, scene production3)
namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 377:1)
itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixta harenae in structuram coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt continere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장12)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION