라틴어 문장 검색

Cumque vidisset Deus terram esse corruptam ­ omnis quippe caro corruperat viam suam super terram ­
하느님께서 내려다보시니, 세상은 타락해 있었다. 정녕 모든 살덩어리가 세상에서 타락한 길을 걷고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 6장12)
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.
이제 내가 세상에 홍수를 일으켜, 하늘 아래 살아 숨 쉬는 모든 살덩어리들을 없애 버리겠다. 땅 위에 있는 모든 것이 숨지고 말 것이다. (불가타 성경, 창세기, 6장17)
Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum".
그리고 너는 먹을 수 있는 온갖 양식을 가져다 쌓아 두어, 너와 그들의 양식이 되게 하여라.” (불가타 성경, 창세기, 6장21)
Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.
노아는 그대로 하였다. 하느님께서 그에게 명령하신 대로 다 하였다. (불가타 성경, 창세기, 6장22)
Dixitque Dominus ad Noe: "Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
주님께서 노아에게 말씀하셨다. “너는 네 가족들과 함께 방주로 들어가거라. 내가 보니 이 세대에 내 앞에서 의로운 사람은 너밖에 없구나. (불가타 성경, 창세기, 7장1)
Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
정결한 짐승은 모두 수놈과 암놈으로 일곱 쌍씩, 부정한 짐승은 수놈과 암놈으로 한 쌍씩 데려가거라. (불가타 성경, 창세기, 7장2)
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae".
이제 이레가 지나면, 내가 사십 일 동안 밤낮으로 땅에 비를 내려, 내가 만든 생물을 땅에서 모두 쓸어버리겠다.” (불가타 성경, 창세기, 7장4)
Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
노아는 주님께서 명령하신 대로 다 하였다. (불가타 성경, 창세기, 7장5)
De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
정결한 짐승과 부정한 짐승, 새와 땅바닥을 기어 다니는 모든 것이 (불가타 성경, 창세기, 7장8)
Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
노아가 육백 살 되던 해 둘째 달 열이렛날, 바로 그날에 큰 심연의 모든 샘구멍이 터지고 하늘의 창문들이 열렸다. (불가타 성경, 창세기, 7장11)
ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
살아 숨 쉬는 모든 살덩어리들이 둘씩 노아에게 와서 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장15)
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
이렇게, 하느님께서 노아에게 명령하신 대로, 모든 살덩어리들의 수컷과 암컷이 들어갔다. 그런 다음 주님께서 노아 뒤로 문을 닫아 주셨다. (불가타 성경, 창세기, 7장16)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
물이 불어나면서 땅 위로 가득 차 오르자 방주는 물 위를 떠다니게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 7장18)
Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
땅에 물이 점점 더 불어나, 온 하늘 아래 높은 산들을 모두 뒤덮었다. (불가타 성경, 창세기, 7장19)
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
그분께서는 사람뿐 아니라 짐승과 기어 다니는 것들과 하늘의 새들까지, 땅에 사는 모든 생물을 쓸어버리셨다. 이렇게 그것들은 땅에서 쓸려 가 버렸다. 노아와, 그와 함께 방주에 있는 사람과 짐승만 남았다. (불가타 성경, 창세기, 7장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION