라틴어 문장 검색

Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:7)
deinde adhibendum aut lycium ex vino dilutum, aut amurca, aut omphacium, aut mentae, aut marrubii succus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 4:3)
nardi p. )-(. - . omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:6)
illinendum mel cum omphacio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 3:6)
Illinenda quoque ipsa uva vel omphacio, vel galla, vel alumine scissili sic, ut cuilibet eorum mel adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:7)
aut etiam omphacium cum melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:4)
imponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:10)
"Fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:29)
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est, tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa, tu crocinum et casia es, tu telinum, nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 26)
cum stacta accubo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3261)
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 520)
apii semen, narcissi radix, omphacium alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장4)
[apii semen], narcissi radix, [omphacium], alcyonium, [oleum ex amaris nucibus], alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION