라틴어 문장 검색

Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장3)
Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장4)
Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장1)
Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장2)
quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 36장4)
Quod ad solum vero pertinet, frumentum quoque valentius est collinum quam campestre;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장38)
Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:2)
Quod ad solum vero pertinet, frumentum quodque valentius est collinum, quam campestre:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 9:2)
scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris, muro sustinui Martem noctesque cruentas Collina pro turre tuli?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:51)
tertia putealis collina vel quae non infima valle reperitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:4)
Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 1:1)
Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:1)
gracilis et collinus quadratas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:2)
ausa eius inpedivit tarditas onerariae navis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장3)
tertium agmen per Salariam Collinae portae propinquabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION