라틴어 문장 검색

Novi enim et manifesto experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo magis possit ipsius illaqueari catenis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 3:1)
Deum quidem exoro coelestem, ut id mihi solum ex sua gratia concedat propriis actibus semper operari quod vestrae debeat omnino dignitati placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:8)
et nullius curetis tantum famae vestro derogare sermone, ut ipsum proinde non possitis nisi verecunde laudare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:6)
Praeterea nullam debetis tam effuso sermone laudare, ut alterius probitati vestro derogetur affatu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:7)
vobis autem tantum debiti obligatione constringor in cunctis laudabilia meis actibus operari et nullius improbitatis macula vitiari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:11)
Sic ergo manifeste videtis amorem nullatenus posse suas inter coniugatos interponere partes, sed penitus voluit sua privilegia derogari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:12)
Praeterea nil amantis alicuius iuri cognoscitur derogari, si meos improvidos actus vestra velit coercere prudentia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 41:3)
Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:12)
Absit enim nos unquam velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis cognoscunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:13)
Et certe hoc cupio mulieribus indicare, quod multum probitati feminae videtur derogari, si talem ulterius admittat amantem, qui novum fuerit expertus amorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:2)
Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:5)
Et in hoc mulier omnis suas per omnes credit attollere laudes et propriam accrescere famam, si aliarum insistat laudibus derogare, quae res manifeste cunctis demonstrat modicum in mulieribus dogma vigere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:4)
Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:7)
Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION