라틴어 문장 검색

quem etiam, quia Cadolah, ad quem illorum confinium cura pertinebat, non aderat et tamen brevi venturus putabatur, adventum illius iussit opperiri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 239:4)
Qui cum Lugdunum venisset, consedit nuntium opperiens, qui se de Sarracenorum adventu faceret certiorem;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:5)
hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset.
(아풀레이우스, 변명 70:13)
at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
(아풀레이우스, 변명 84:9)
itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur.
(아풀레이우스, 변명 92:7)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
Ac dum infimum deiectus, obliquo aspectu, quid rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis;
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:3)
optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam licet trepido vestigio capessere.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:14)
Sumo sarcinulam et pretio mansionis stabulario persoluto capessi mus viam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:20)
et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:16)
Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:9)
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)
"at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:16)
"namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:72)
"laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est."
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION