라틴어 문장 검색

Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens Argento, plus ueste decens habituque decenti Gracior et puro celi fulgencior astro, Quam diuina manus et solers dextra Minerue Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:8)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
Sic nocti lucem connectit et ethera terre, Sic diuersa tenent pacem, sic dissona litem Deponunt propriam nec iam caro bella minatur, Spiritui cedens sed non sine murmure multo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:3)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Hic iaculis armata suis, spineta minantur Vulnus et incautis manibus nocet hispida taxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:16)
Pars in monte sedet, pars altera montis in imo Subsidet, et casum tanquam lapsura minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:2)
Quo duce signa gerit et bellum uoce minatur Hebrietas, Fastus, Iactancia, Crapula, Luxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:15)
Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli Bella minans, nulla lorice ueste refulgens, Nec clipeo munita latus, nec casside uultus, Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:1)
Pauperies ruit in iuuenem clauaque minatur Funera, librat eam, librata percutit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:3)
Nec plura loquens, delegat in illum Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:5)
Cur poscis inepte Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:17)
In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
in quo resultans facies scorpionis, vultu risum, fletum caudae minabatur aculeo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:59)
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION