라틴어 문장 검색

Cum enim opes a Diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:25)
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장8)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:4)
hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 4:2)
Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 273)
non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장72)
ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장79)
ita non tam faciliter quam per oppressionem, sed adversus nihilominus pondus oneris erit excitatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION