라틴어 문장 검색

Illa vero scientia, que est sapore virtutum condita, est vera sapientia ad cuiusstudium summa ope niti debemus, quia sine illa nemo beate vivere potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 18:3)
M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 2:1)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
nec tibi nunc virtus aut det fiducia nostri, nate, animos opibusque ultra ne crede paternis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 132:1)
8.11.1 Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 14:2)
nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 2:7)
est quippe et illud grande virtutis genus, operire nudos, indigentes pascere, opem benignam ferre supplicantibus, unam paremquc sortis humanae vicem inter potentes atque egenos ducere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium59)
quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:9)
Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:3)
Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장74)
ad cuius exercitia virtutis illud vel principale te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi quae bona stultis falso vocantur, si quid agimus, nostrum, si quid habemus, alienum est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:3)
Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus Iunonem veteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestivus erat caelo Cythereius heros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:1)
Alii nullo quaerente, vultus severitate assimulata, patrimonia sua in immensum extollunt, cultorum (ut putant) feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores suos per quos ita Romana porrigitur, non divitiis eluxisse, sed per bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis militibus discrepantes, opposita cuncta superasse virtute.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 10:1)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
munus et officium, nil scribens ipse, docebo, unde parentur opes, quid alat formetque poetam, quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION