라틴어 문장 검색

"Vos ipsi calamitosos viros fertis ad caelum, ut Mucium Scaevolam, qui cum errasset in regem, perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:9)
ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:3)
Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:3)
an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:7)
quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:4)
Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate nullo intervallo interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:4)
ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:1)
qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:2)
quae ut concurrant omnia, optabile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 60:3)
Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:2)
Propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:1)
hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 61:2)
itemque ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo amplificat atque ornat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 221:2)
quam ob rem materies omnis ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:3)
cum quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION