라틴어 문장 검색

de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret videbamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:3)
itaque optamus ut quam primum te in Italia videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 3:1)
videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 10:3)
videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam, - sed tantam quanta numquam fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 5:3)
Optat et illa te vivere, non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:31)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:2)
Effigiem Xanthi Troiamque videtis quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:19)
" Vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:4)
Fastorum genitor parensque Ianus Victorem modo cum videret Histri, Tot vultus sibi non satis putavit Optavitque oculos habere plures:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, II1)
erit tempus quo Turnus optabit quovis pretio redimere, ne ipse Pallantem occidisse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5034)
optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 1:9)
Quod autem rogatis ut meum vos hominem specialem debeam reputare, sicut specialiter meis estis mancipati obsequiis, et ut optatum vobis curem praemium exhibere, qualiter possit adimpleri non video.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:13)
" Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:7)
quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede - neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat - iram expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat equum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION