-
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
-
Sed conculcat eam, confundens ora iacentis, Deiectamque solo pedibus triturat equinis.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:14)
-
Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:121)
-
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
-
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
-
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
-
In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:9)
-
Accepta hinc licentia, in obedientia legationis ad natales oras regressus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:5)
-
Hic itaque sine offensione, et aliquo adverso incursu, usque ad Bellegravam, civitatem Bulgarorum, profectus est, transiens Malevillam, ubi terminantur fines regni Hungarorum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:3)
-
In hac itaque necessariorum plenitudine gaudentibus et corpora fessa curantibus, adsunt nuntii Christianissimi [0400C] imperatoris, qui Petro exercituique ejus interdixerunt iter versus montana Nicaeae urbis, propter insidias et incursus Turcorum, donec amplior numerus adfuturorum Christianorum illis accresceret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:11)
-
Fatetur enim se a Solymano missum, quem jugis montium cum innumerabili gente hospitatum, et adeo vicinum asserit, [0425D] ut in crastino die circa horam tertiam eum ad pugnam credant adfuturum, et ejus dolos ac repentinos incursus sua relatione posse praecavere.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:3)
-
Sed timidis civibus, nec consiliis Armenii fratris acquiescentibus propter Turcorum praesentiam et custodiam, Tankradus, qui praecesserat, finitimas oras praedictae urbis depraedatus est, ac contractis infinitis copiis praedarum in usum obsidionis, in circuitu murorum tentoria sua extendit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:3)
-
Dehinc Turcis dispersis, ac in sua tutamina reversis, Baldewinus iterato ducentis equitibus assumptis, Rohas profectus est conductu virorum fidelium, sine impedimento et hostili incursu itinere suo peracto, et Euphrate flumine cum omni prosperitate enavigato.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:6)
-
Sexaginta etiam millia byzantinorum illi dare spopondit, de quibus conventionem solidorum militibus suis solvens, terram potenter adversus Turcorum incursus retineret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:9)
-
Visa siquidem illorum audacia et incursu, sexaginta pariter equites Christiani, sexaginta occurrere Turcis in monte, interim toto exercitu Christianorum appropiante, qui eos repente de monte fugatos, in [0477B] valle, quo Turcorum manus et virtus juxta montana adunata erat, celeri fuga remiserunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:12)