라틴어 문장 검색

prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras:
(아풀레이우스, 플로리다 20:10)
At tunc Deus quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum, scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens, elucabratim et elegantissime interpretatus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:1)
De codicibus praeter libros de Oratore totum mihi excidit.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:6)
Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:5)
Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:7)
quodque item Hortensius orator, ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum, Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 1:2)
Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 3:1)
Item in libro De Oratore primo verba haec posuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 8:1)
ANTIQUI oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve liberos multitudinis numero appellarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 2:1)
Is Callistratus Athenis orator in republica fuit quos illi δημαγωγούσ appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 4:1)
In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 6:1)
Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 9:1)
Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur 'pluria' sive 'compluria,' nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION