라틴어 문장 검색

longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. mensae transversarii foraminis k. Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallum medium latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆλην vocant , crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장32)
inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장6)
deinde referuntur ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte Cum descenderint ad imum, ex interiore parte et per secundos orbiculos traducuntur in extremum et referuntur in summum ad orbiculos secundos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장38)
deinde capita funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore parte et referuntur dextra sinistra ad caput circa orbiculos summos redeunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장28)
per orbiculum traicitur ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장7)
Maioris autem tympani labrum aequis intervallis CCCLXV puncta habeat signata, minor vero orbiculus in extrema circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per id et servat administrationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장47)
Igitur cum sol fuerit in capricorni, orbiculi lingula in maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis vehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit ad vasum excipiens eam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION