라틴어 문장 검색

at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 35)
sicui praeterea validus male filius in re praeclara sublatus aletur, ne manifestumcaelibis obsequium nudet te, leniter in spemadrepe officiosus, ut et scribare secundusheres et, siquis casus puerum egerit Orco,in vacuom venias:
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장29)
Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:13)
Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:6)
nunc in sacco et cinere formonsae volunt videri et in gehennae ignis cum ieiuniis et pedore descendere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:5)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
at quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:3)
ianua ne pote eis Orci regionibus esse credatur, post hinc animas Acheruntis in oras ducere forte deos manis inferne reamur, naribus alipedes ut cervi saepe putantur ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:8)
hac animas ille evocat Orco Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:5)
iuvenum primos tot miserit Orco?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:3)
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:2)
Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:3)
In hac enim fabula in scenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur, Ἡ δ’ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 4:1)
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION