라틴어 문장 검색

Si inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et enervatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:4)
quia manifestum erit, motum ab oriente in occidentem esse plane cosmicum et ex consensu universi, qui in summitatibus coeli maxime rapidus gradatim labascat, et tandem desinat et extinguatur in immobili, videlicet terra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:9)
Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, videlicet ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:1)
itaque quamdiu ita manet, vertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:6)
sin aut vertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:8)
Quod si recipiatur motus terrae ab occidente in orientem, eaedem manent quaestiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:12)
Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:2)
Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:6)
quidam temperamento laetentur orientis vel occidentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:5)
Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis accipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 3:3)
Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:3)
quoties divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse comite Livia!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장26)
in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장2)
orion id est dum occidit Orion, quoniam et oriens et occidens tempestates commovet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 522)
sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1077)

SEARCH

MENU NAVIGATION