라틴어 문장 검색

Saurea, oro, mea causa ut mittas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 442)
Nempe pro meo iure oras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 383)
meus me oravit filius, ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 482)
"Sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili vectura sorores hic mihi sistat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권48)
Urget ratio salutis tuendae communis, ut parcissime dicam, non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare,-commilitones mei - ut adulta robustaque virtute confisi, cautiorem viam potius eligamus, ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 9:1)
Ne noceant, oro, mihi non mea crimina:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVI2)
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 172)
Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum, ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 715)
"Quaecumque itaque commisero huius religiosi pectoris tui penetralibus, semper haec intra consaeptum clausa custodias oro, et simplicitatem relationis meae tenacitate taciturnitatis tuae remunerare."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:11)
sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장9)
"per ego oro tuosque, nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, ne vati, ne crede, puer!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권307)
te oro ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 27 1:6)
Curianus orabat, ut sibi donarem portionem meam seque praeiudicio iuvarem;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 2:1)
tutius exilium pauloque quietius oro, ut par delicto sit mea poena suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1256)
Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie numquam me orares quin darem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3178)

SEARCH

MENU NAVIGATION