라틴어 문장 검색

" Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:10)
Ideo prohibetur Christianis legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum excitant mentem ad incentiva libidinum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:23)
At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:1)
At jam profecto nec grammaticam a Christiano legi convenit, sine documentis cujus nec divina potest intelligi pagina, nec scriptura aliqua.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:2)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
Quid enim hoc mirum a fidelibus Christianis, post tot documenta intelligi posse, quae revelante Deo a gentilibus quoque reprobis, ut etiam supra dictum est, Paulus intelligi et cognosci manifeste testatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:18)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
Sicut etiam ibi nemo grammaticorum dicit primam personam esse secundam aut tertiam, cum sint earum diversae proprietates, licet eadem res, ut diximus, quae est prima persona sit secunda vel tertia, ita et in Deo, cum eadem essentia quae est Pater, sit Filius et Spiritus sanctus, nemo orthodoxus dicit unam personam esse alteram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:6)
Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:7)
XVIII. Non arbitror autem hoc quoque ab hac quaestione alienum esse, quomodo scilicet hanc fidem Trinitatis soli Christiani teneant, et non etiam vel Judaei vel gentiles.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:1)
Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)
huic provinciae tam feraci, quam diximus Eastengle vocabulo nuncupari, praefuit sanctissimus deoque acceptus Edmundus, ex antiquorum Saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo tempore suae etatis cultor veracissimus fidei Christianae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:2)
Unde noveris , quod pro amore vitae temporalis Christianus rex Edmundus non se subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos nostrae religionis, malens esse signifer in castrisaeterni regis."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:20)
Cuius corpus ita truncum et aculeis hirsutum relinquentes, cum suo auctore Dani, ministri diaboli, illud caput sanctum, quod non impinguaverat peccatoris oleum sed certi misterii sacramentum, in silvam cui vocabulum est Haeglesdun recedentes asportaverunt, ac inter densa veprium frutecta longius proiectum occuluerunt, id omni sagacitate elaborantes ne a Christianis, quos vix paucos reliquerant, sacratissimum corpus martyris cum capite pro tumulantium modulo honestae traderetur sepulturae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:6)
Quam ob rem, quantulacumque reddita ecclesiis pace, coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum reliquo corpori unirent et iuxta suam facultatem condigno honore reconderent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION