라틴어 문장 검색

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Non fuerunt circa flosculos occupati;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:1)
Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:2)
quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 8:3)
Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:3)
et ecce Gaudentius meus, hactenus tantum tribunicius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:1)
Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION