라틴어 문장 검색

Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:87)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
avrea fulcra quibus fulcimur, id est sustinemur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6041)
inde ovilia Elidensium regis, quae stercore animalium congesto pestilentiam tam suis quam vicinis regionibus creaverant, inmisso Alpheo flumine purgavit et regionibus salubritate reddita, ipsum regem negata sibi mercede interemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29913)
saepe tener nostris ab ovilibus i. a. inbuere est pro- prie inchoare et initiare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 81)
cogite oves in ovilia colligite, ut "Tityre coge pecus". praeceperit praeoccupaverit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 981)
"iam crescit ager, iam crescit ovile, iam dabitur, iam iam"
(페르시우스, 풍자, satire 245)
plenum montano credis ovile lupo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 34:5)
dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:3)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
unda prius spargat, virgaque verrat humum, frondibus et fixis decorentur ovilia ramis, et tegat ornatas longa corona fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권498)
utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris incustoditum captat ovile lupus, aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod sub nulla positum cernere possit humo, sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis in bona venturus, si paterere, fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 65)
hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, saevus anhelanti moenia lustrat equo, utque rapax pecudem, quae se non texit ovili, per sata, per silvas fertque trahitque lupus, sic, siquem nondum portarum saepe receptum barbarus in campis repperit hostis, habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 131)
tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum47)
cernit occultum Deus et latentem munere donat, ille ovem morbo residem gregique perditam sano, male dissipantem vellus adfixis vepribus per hirtae devia silvae inpiger pastor revocat lupisque gestat exclusis umeros gravatus, inde purgatam revehens aprico reddit ovili, reddit et pratis viridique eampo, vibrat inpexis ubi nulla lappis spina, nec germen sudibus perarmat earduus horrens, sed frequens palmis nemus, et reflexa veniat herbarum coma, tum perennis gurgitem vivis vitreum fluentis laurus obumbrat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium8)

SEARCH

MENU NAVIGATION