라틴어 문장 검색

altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장4)
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장1)
stare in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et ducum caedibus ovantem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장6)
bis ouans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:2)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 2:2)
quas ob res ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:1)
recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 6:2)
Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 24:2)
Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoria - quippe omnes hostes aut in fugam effusos aut in acie cecidisse credebant - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 23:2)
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 5:1)
Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 19:1)
"ite deserto rege ovantes!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 17:17)
tantus ovat patriisque manus cum plenus habenis Orion bipedum flatu mare tollit equorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 535:1)
regem inde petens superabat ovante litora tuta gradu, qualis per pascua victor
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 573:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION