라틴어 문장 검색

legati ea ab Tusculo praesidium orantes nuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 403:2)
castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:2)
et cum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt poenas vix nuntiis caedis relictis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 114:1)
sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 290:1)
ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate inito magistratu legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Servilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 489:1)
duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 499:2)
iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 502:1)
nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt, - novo exercitu profectus ad bellum accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 504:2)
sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 331:1)
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:2)
ab Tusculo legiones reductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 281:3)
ab Antio Satricum, ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 288:2)
incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in civitatem se dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 345:1)
haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 347:1)
clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 348:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION