라틴어 문장 검색

unde et paedagogos dicimus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2453)
isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:3)
sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:3)
sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 33 4:2)
Ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:6)
Moror inter aras, templa perlustro omnia, Ubi immolatur, exta praegusto deum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.5)
ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:3)
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, Reice libatos illius ore cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 422)
Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2178)
de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:2)
siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 38:2)
si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)
at fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 77:1)
id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 92:1)
nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION