라틴어 문장 검색

Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:1)
Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 3:4)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
illic exuvias omnes cumulate parentum:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:141)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
purpureos cultus absumptique igne Valentis exuvias miserisque graves crateras ab Argis raptaque flagranti spirantia signa Corintho callidus ante pedes venientibus obicit hostis incassum;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:241)
inde Caledoniis, Australibus inde parentum cingeris exuviis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae20)
exuvias Bellona levat, Bellona tepentes pulvere solvet equos, inmensaque cornus in hastam porrigitur tremulisque ferit splendoribus Hebrum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:57)
per quinque recurrens ostia barbaricos vix egerit unda cruores, confessusque parens Odothaei regis opima rettulit exuviasque tibi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:382)
reptasti per scuta puer, regumque recentes exuviae tibi ludus erant, primusque solebas aspera complecti torvum post proelia patrem, signa triumphato quotiens flexisset ab Histro Arctoa de strage calens, et poscere partem de spoliis, Scythicos arcus aut rapta Gelonis cingula vel iaculum Daci vel frena Suebi.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:8)
extincta satietur paelice Iuno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:222)

SEARCH

MENU NAVIGATION