라틴어 문장 검색

Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 20:1)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum taetra latebit incesto possessa seni?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:175)
quid incestis aperis Titanibus auras?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:21)
extincta satietur paelice Iuno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:222)
Crescebat scelerata sitis praedaque recentis incestus flagrabat amor, nullusque petendi cogendive pudor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:104)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sententiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas data arguitur pleraque C. Caesarem quasi incestae virilitatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, novendialem eam cenam dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장1)
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit spatium exuendi pacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장2)
haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus ut deinde ardesceret in nuptias incestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장14)
ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장4)
Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi datum secretum, genibus Caesaris provoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장1)
fratrumque non incestum, sed incustoditum amorem ad infamiam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION