라틴어 문장 검색

Paganus etiam de Sororgia cum quinquaginta equitibus et triginta peditibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:3)
et pari modo ipsi quoque adepti pacem quam poscebant, accitos ex intimis regni procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt, itidemque captivos (ut placuerat) nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 16:2)
Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus, statim sine ullius evanuit conscientia, perculsus suspicione dux Cassianus, praesidentesque ibi proceres alii, minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 5:1)
Utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus corrogatis, petere (siquid in promptu esset) edixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 13:1)
contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex commilitio suo quaeritabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 2:2)
Lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia, quibus singulis proceres insidentes, et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 9:1)
edicto si quidem statuit citra ullam caedem hominum paganorum templa claudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 5:2)
Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum paganorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 123)
pagani vero terga vertentes fugire ceperunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1515)
Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1516)
Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:7)
Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore perterriti coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pavore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:9)
Interea, dum haec agerentur, inruerunt pagani in vicum nominatissimum Dorestatum eumque inmani crudelitate vastaverunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:7)
Iterum eodem anno pagani Christianos invaserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 54:3)
Ingens turbo ventorum frequenter erumpebat, et stella cometes visa est nimium ex se mittens fervorem in oriente coram humanis obtutibus quasi per tres cubitos, et pagani vastaverunt Walicrum multasque feminas inde abduxerunt captivas cum infinita diversi generis pecunia.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION