라틴어 문장 검색

Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile vel rufum vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장31)
At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장44)
Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장136)
Igitur corde percusso sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장51)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장53)
sanguis spumans fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장96)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장129)
Qui si lividus aut pallidus aut varius aut niger est, scire licet malum vulnus esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장232)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장269)
modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam putrescendo intenditur ubi vulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장298)
deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장305)
quo fit, ut terra respersa eo spumet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장57)
rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장4)
Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장262)

SEARCH

MENU NAVIGATION