라틴어 문장 검색

Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:12)
Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:1)
"haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo cultam palliolo?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III37)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)
Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis, Ducitur addictus, te futuente, cliens;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II5)
Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis, Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII3)
Felix utraque lux diesque nobis Signandi melioribus lapillis!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LII2)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
O nox omnis et hora, quae notata est Caris litoris Indici lapillis!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVIII2)
Aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem, Sucida palliolo vellera quinque petit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII3)
namque Helenam ad incitandos in se amatores saepe ex hoc saxo lapillum uti fuisse solitam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 334)
nam scrupus proprie est lapillus brevis, qui incedentibus inpedimento est et pressus sollicitudinem creat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2382)
saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION