라틴어 문장 검색

Deinde post plurimum itineris et diversa hospitia idem egregius comes cum omni manu et apparatu suo Constantinopolim profectus, ab imperatore benigne et honorifice susceptus, in littore maris S. Georgii tentoria sua ponere ad hospitandum extra muros civitatis jussus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:1)
nihil huic navali exercitui, Triplae hospitato, adversari aut contradicere potuit, propter aquarum fiduciam quam habebant, et urbis intolerabilem multitudinem quae illis in littore ad auxilium semper affluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:11)
Qui ad regis jussionem exsurgentes, velis purpureis et colore diversi generis insignitis, protinus in altis malis Buzarum expansis, ac vexillis suis ostreis et sericis erectis, venerunt, et in littore urbis anchoras jactantes hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:3)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
sed in ea hospitatus et sui, bonis terrae epulati sunt
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 14:5)
ubi fixis tentoriis super fluvium Farfar, hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:6)
Quidam homo de Hyspania mecum hospitatus fuit et vult Mech adire;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:35)
Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
(불가타 성경, 집회서, 29장31)
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:4)
aut 'palantes' quae sunt palantes, epitheton stellarum perpetuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 212)
Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:5)
Quid aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:4)
non vides, ut palantes solae liberae grassentur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 238)

SEARCH

MENU NAVIGATION